The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 7 › Romans 7:24

Romans 7:24

Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? + 7.24 Infelix. Non in mente, sed in carne. Quis me liberabit? Liberabitur cum mortale hoc induet immortalitatem, ubi nulla concupiscentia permanebit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O wretched man that I am! who shall deliver me from the body of this death?

In Context

23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. + 7.23 Video autem. AUG. Ad corpus mortis pertinet, ut lex membrorum repugnet legi mentis dum caro adversus spiritum concupiscit. Sed lex peccati non regnat, cum non obeditur desideriis ejus. Legem in membris. Recte fomes peccati lex dicitur: quia legitime factum est, ut qui non obedivit suo superiori, ei non serviat suum inferius, id est caro. Captivum. Ex carne, ex parte: quia mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic de ipso Apostolo legitur: mens non consentit peccato, mors contendit, mens non consentit. Est in me quiddam mortuum, quiddam vivum: quid inde sperandum?

25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. + 7.25 Igitur ego ipse. Hic tertius actus in lege spiritus. Sed quia dicit gratia se esse liberatum, ne quis torpeat securus, quasi peccatum non ultra noceat, determinat quomodo sit liberatio si in gratia manserit. Alioquin peccatum iterum occupabit. Ego ipse. Ego in carne, ego in mente: non duo, sed unus ex utroque; mente non consentio, carne concupisco.

Read all of Romans 7

Cross References

1 Kings 8:38cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,

Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1

Psalms 38:8Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. + 38.8 Exspectatio. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris. 1

Psalms 72:12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 1

Psalms 88:5Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. + 88.5 In æternum. CASS. Non est temporalis ædificatio misericordiæ, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis ædificetur æterna misericordia, unde Jeremiæ Dominus dicit: Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In generationem. AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis. 1

Psalms 102:20Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 7:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 7:23Romans 7Romans 7:25 →