The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 3 › Titus 3:10

Titus 3:10

Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita: + 3.10 Hæreticum hominem. Hæreticus est qui per verba legis legem impugnat: proprium enim sensum astruit ex verbis legis, ut pravitatem mentis suæ legis auctoritate confirmet, qui vitandi sunt: quia frequentius correcti exercitatiores essent ad malum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

A man that is an heretick after the first and second admonition reject;

In Context

9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.

11sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. + 3.11 Proprio judicio. Se damnat qui errorem laudat, et veritatem vituperat.

Read all of Titus 3

Cross References

Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.

1 Corinthians 11:19Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. + 11.19 Oportet et hæreses, etc. Non vult nec optat Apostolus esse hæreses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: Ego sum Pauli ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Hæreses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissuræ erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiæ vel errore cæcati vel malitia depravati prosunt Ecclesiæ: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.

Galatians 5:12Utinam et abscindantur qui vos conturbant. + 5.12 Utinam abscindantur. Ipsi vos conturbant, sed utinam abscindantur, non carnaliter, sed vim generandi perdant in vobis, vel in aliis nihil proficiant non solum circumcisi sed abscissi, ut nullam omnino generandi potentiam habeant, et merito hoc opto ne vos redigant in servitutem legis: Vos enim vocati estis a Deo in libertatem.

2 Thessalonians 3:6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. + 3.6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.

2 Timothy 3:5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: + 3.5 Habentes speciem. Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.

2 John 1:10Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. + 1.10 Nec Ave ei dixeritis. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 3:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 3:9Titus 3Titus 3:11 →