The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 1 › 2 Peter 1:11

2 Peter 1:11

Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. + 1.11 Sic enim. BEDA. Ezechiel loquens de ædificio in monte constituto, etc., usque ad, et videbitur Deus deorum in Sion Psal. 83..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For so an entrance shall be ministered unto you abundantly into the everlasting kingdom of our Lord and Saviour Jesus Christ.

In Context

10Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. + 1.10 Non peccabitis aliquando. Id est, ad vitam æternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quæ qui egerit, non habebit hæreditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.

12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. + 1.12 Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.

Read all of 2 Peter 1

Cross References

Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1

Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.

Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.

2 Timothy 4:8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. + 4.8 Reddet. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 1:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 1:102 Peter 12 Peter 1:12 →