2 Peter 1:16
Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. + 1.16 Non enim indoctas fabulas, etc. BEDA. Hic et paganos tangit et hæreticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Hæretici, acceptis Dei veri mysteriis, de cætero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. Sed speculatores facti, etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suæ et nostræ. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Malachi 4:5Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Matthew 24:3Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? + 24.3 Sedente autem. Ubi Marcus ait, contra templum. Sedet contra templum cum de ruina ejus et excidio gentis disputat ut et corporis situs verbis suis congruat. Mystice. Sedet in monte Oliveti, id est in Ecclesia quietus manens superborum detestatur arrogantiam. Dic nobis. Quia dixit omnia destruenda, tempus et signa destructionis quærunt. Tria quærunt: quo tempore destruenda Jerusalem sit? quo venturus Christus? quo consummatio sæculi ventura sit?
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: + 28.18 Et accedens. Et ideo pius magister et illos ad fidem confortat, et dubios ad fidem vocat intimans ad quantam pervenerit gloriam. Data est. Hoc non de coæterna Patris divinitate, sed de assumpta dicit humanitate, in qua minor angelis, in qua etiam gloria et honore coronatus est et omnibus superpositus.
Luke 9:28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. + 9.28 Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.
John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
1 Corinthians 1:7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,