The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 3 › 2 Peter 3:17

2 Peter 3:17

Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye therefore, beloved, seeing ye know these things before, beware lest ye also, being led away with the error of the wicked, fall from your own stedfastness.

In Context

16sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. + 3.16 Difficilia. In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. Depravant. BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.

18crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.

Read all of 2 Peter 3

Cross References

Matthew 7:15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

Matthew 16:11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? + 16.11 Cavete a fermento Pharisæorum. A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.

Mark 13:22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

Acts 2:42Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.

1 Corinthians 10:12Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. + 10.12 Videat ne cadat. Ut qui præsumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.

2 Corinthians 11:3Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. + 11.3 Timeo autem. HIER. Serpens Evam de Deo mentiendo seduxit, etc., usque ad penitus non esse, aut æternam non esse affirmat contra auctoritatem omnium Scripturarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 3:162 Peter 32 Peter 3:18 →