Ii Samuelis 24:13
Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens: Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua: aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur: aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem. + 24.13 Aut. Et videtur quia qui pane verbi Dei per gratiam septiformis Spiritus non pascuntur septem annis famem sustinent, et qui in nomine Trinitatis regenerati non sunt, hostibus, id est dæmonibus resistere non valent; sed pestilentia impietatis increduli moriuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.
Leviticus 26:25inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
Deuteronomy 28:22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas. + 28.22 Percutiat te Dominus. AUG. in Enchirid., cap. 98. Quis tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit: Cum non facit, per judicium non facit, qui cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Et ære corrupto. Vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita polluta ex carnali immunditia. Carnalis vita per ærem exprimitur, quia æris spiramine humanum corpus vivificatur.
Deuteronomy 28:27Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas. + 28.27 Percutiat te Dominus ulcere Ægypti. Ulcera dolorosa et purulenta malitia. Vesicæ, inflata superbia. Scabies et prurigo, ira fervida et furoris insania. Hæc in præsenti congrua pœna peccatis infligitur: post hanc vitam quod signatur in posterioribus fetorem scelerum in æternis cruciatibus sustinebunt. Percutiat te Dominus. Hæretici et schismatici clarescente Evangelio in toto orbe erroris cæcitate involuti, amentiam suam exercentes catholicæ fidei contradicunt. Ideo Ecclesiæ calumniam sustinent et a veritate opprimuntur. Amentes et cæci fuerunt, cum Christi miracula videntes, in Beelzebub ea fieri dicebant, et Christum Deum esse negabant Matth. 7., nec veritatem videbant, id est intelligebant.
Deuteronomy 28:52et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:
2 Samuel 21:1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. + 21.1 Facta est. RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.