Thessalonicenses Ii 1:12
ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 1
Cross References
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1
Isaiah 45:25In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.] + 45.25 In Domino dicet. Omnes gentes etiam Barbaræ, non in synagogis, sed in Ecclesiis confitentes.
John 17:10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. + 17.10 Et mea omnia. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis.
Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.
2 Corinthians 8:9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.
Philippians 2:9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: + 2.9 Propter quod. Ostensa humilitate Christi quæ maxime in passione apparuit; nunc de claritate ejus, et quod et quantum humilitas mereatur ostendit.