John 17:10
et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. + 17.10 Et mea omnia. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Mea omnia tua et tua mea sunt. Unigeniti Filii sunt omnia quæ Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est æqualis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all mine are thine, and thine are mine; and I am glorified in them.
In Context
Cross References
John 5:23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. + 5.23 Ut omnes honorificent. Honorat Deum qui commendat Creatorem, omnipotentem, æternum. Honorat Patrem, qui credit eum habere Filium æqualem sibi. Honorat Filium, qui credit eum esse æqualem Patri. Qui non honorificat. AUG. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, quod vel invidus nollet eum genuisse æqualem, vel infirmus non posset, et sic non esse Deus convinceretur, quia impotens.
John 11:4Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. + 11.4 Pro gloria Dei, etc. Id est, ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.
John 16:14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. + 16.14 Ille me clarificabit. Quia spirituales faciendo vos declarabit quomodo Patri Filius est æqualis quem secundum carnem ut hominem noverant, vel timorem tollendo faciet vos gloriam meam annuntiare toti mundo, quæ non mihi, sed hominibus prosit. De meo. Non quod Spiritus sit minor Filio. Cur autem hoc dixit, explanat: Omnia quæcunque habet Pater mea sunt. Propterea dixi quia de meo accipiet. Ergo de Patre accipit Spiritus, unde accipit Filius, quia in hac Trinitate de Patre natus est Filius, de Patre procedit Spiritus. Qui autem de nullo natus est de nullo procedit, Pater est solus.
1 Corinthians 3:21Nemo itaque glorietur in hominibus. + 3.21 Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.
Philippians 1:20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
Colossians 1:15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: + 1.15 Qui est imago. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quæ, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.