Thessalonicenses Ii 1:7
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, + 1.7 In revelationem. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
Read all of Thessalonicenses Ii 1
Cross References
Matthew 5:10Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. + 5.10 Beati qui persecutionem. In prædictis septem est perfectionis ostensio et probatio. Qui prædicta habent, pati possunt persecutionem: et recte tenet prædicta quæ accepit qui pro eis paratus est mori.
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.
Mark 14:62Jesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. + 14.62 Et videbitis. Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis. Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Phil. 2.. Cum nubibus cœli. HIER. Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quæ est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthæus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.
Luke 17:30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. + 17.30 Filius hominis. Qui interim apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit, quando cunctos judiciorum suorum oblitos huic sæculo conspexerit mancipatos, ut merito debeant cum ipso quem inhabitant orbe deleri.
John 1:51Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. + 1.51 Videbitis cœlum apertum. Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. Angelos Dei. Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.