The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 1 › Thessalonicenses Ii 1:8

Thessalonicenses Ii 1:8

in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, + 1.8 Domini Jesu. Venientis in flamma ignis non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. His qui non noverunt Deum. Nam alii sunt qui nesciunt legem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In flaming fire taking vengeance on them that know not God, and that obey not the gospel of our Lord Jesus Christ:

In Context

7et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus, + 1.7 In revelationem. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.

9qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: + 1.9 Qui pœnas dabunt. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas. Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.

Read all of Thessalonicenses Ii 1

Cross References

Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..

Deuteronomy 4:30Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. + 4.30 Novissimo autem. Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.

Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.

1 Samuel 2:12Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, + 2.12 Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.

Psalms 2:9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 1:7Thessalonicenses Ii 1Thessalonicenses Ii 1:9 →