John 16:4
Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. + 16.4 Hæc autem. Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: Hæc non dixi, etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post cœnam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum prædixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non prædixerat, quia ipse cum eis corporali præsentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
Cross References
Isaiah 41:22Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt, indicate nobis. + 41.22 Annuntiate. ID. Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt.
Matthew 10:7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. + 10.7 Appropinquabit regnum cœlorum. Per fidem prope est regnum. Sicut enim sit peccans terra, ita justus sit cœlum, in quo Deus præsidet; unde dicitur: Regnum Dei intra vos est Luc. 17., etc. Ecce quid debeant prædicare: Appropinquabit regnum cœlorum.
Mark 2:19Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. + 2.19 Nunquia possunt. Matthæus ita: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus, etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiæ, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.
Luke 21:12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:
John 14:29Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.
Acts 9:16Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.