The Bible Software
bible.softwareTimotheum IiTimotheum Ii 1 › Timotheum Ii 1:6

Timotheum Ii 1:6

Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. + 1.6 Propter quam. Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia prædicandam exhortatur. Per impositionem manuum. Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiæ institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore I put thee in remembrance that thou stir up the gift of God, which is in thee by the putting on of my hands.

In Context

5recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. + 1.7 Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus Matth. 26. Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.

Read all of Timotheum Ii 1

Cross References

Exodus 36:2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, + 36.2 Cumque vocasset eos, etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? Et qui sponte, etc. AUG., quæst. 170 in Exod. Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.

Matthew 25:15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. + 25.15 Et profectus est statim. Non locum mutans, sed liberam eis potestatem operandi permittens.

Luke 19:13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. + 19.13 Vocatis autem decem. Vocat decem servos, dum elegit discipulos littera Decalogi imbutos. Dat decem mnas, dum post resurrectionem surgit, et aperit sensum, ut spiritualiter intelligat legis dicta Mna decem drachmas appendit. Et omnis Scripturæ sermo, quia vitæ cœlestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget. Negotiamini. Verba legis mystica interpretatione discussa populis offerte, et ab eis confessionem fidei, morumque probitatem recipite.

Acts 19:6Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.

1 Thessalonians 5:19Spiritum nolite extinguere.

1 Timothy 4:14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. + 4.14 Prophetiam. Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam præsciebat quid de hoc et de cæteris esset acturus. Ideo ait: Quæ data est tibi per prophetiam: quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Presbyteri. Pro presbyterorum, quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit cæteris assentientibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 1:5Timotheum Ii 1Timotheum Ii 1:7 →