Romans 6:5
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 5:2Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. + 5.2 Vineam electam. ID. Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimæ, uberrimæ perpetuis fructibus; cuncta quæ de vinea dicuntur, ad statum animæ referuntur, quæ a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinæ suscepit, quia dona præterita contempsit.
Matthew 15:13At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
John 15:1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. + 15.1 Ego sum vitis vera. Et me præcedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum ejusdem naturæ vobiscum, ut in me possit fructificare humana natura. Et Pater, etc. Ego etiam agricola cum Patre, quia sum mundator palmitum, quod est agricolæ, non vitis officium, qui etiam palmites operarios facit, licet non de suo, nec per ipsos, sed per meipsum.
2 Corinthians 4:10semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. + 4.10 Semper mortificationem, etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quæ ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, et iterum: Per tribulationes, etc. Manifestetur. Quidam enim de resurrectione dubitabant.
Philippians 3:10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: + 3.10 Ad cognoscendum. Subdit commendationem fidei, per multa quæ facit. Facit enim et in alia vita cognoscere Deum perfecte, qui hic creditur. Et habere resurrectionem, quæ nostra resurrectio est virtus et efficacia resurrectionis Christi Et in hac vita habere societatem in patiendo: nisi enim per fidem, nemo tanta pateretur; et configurationem mortis, id est ut moriamur, sicut ipse, si opus est.
Colossians 3:1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: + 3.1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.