The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 3 › Titus 3:8

Titus 3:8

Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is a faithful saying, and these things I will that thou affirm constantly, that they which have believed in God might be careful to maintain good works. These things are good and profitable unto men.

In Context

7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.

9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.

Read all of Titus 3

Cross References

Job 22:2[Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?

Psalms 16:2De vultu tuo judicium meum prodeat; oculi tui videant æquitates. + 16.2 De vultu tuo. CASS. Id est, secundum ea quæ in me cognoscis, qui nullum habeo peccatum. Judicium. Quo sui judicatus videatur prodisse. De vultu tuo, non de dispositione Judæorum, quod factum patet in resurrectione. Vel, judicium, quo discernit omnia. 1

Proverbs 21:28Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam. + 21.28 Testis mendax. Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit.

John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.

Acts 12:15At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est. + 12.15 Angelus ejus est. HIER. Magna dignitas animarum: ut unaquæque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui delegatum. ID. Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, etc., usque ad isti sunt qui ascendunt et descendunt super Filium hominis.

2 Corinthians 4:13Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 3:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 3:7Titus 3Titus 3:9 →