The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 2 › 2 Timothy 2:3

2 Timothy 2:3

Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou therefore endure hardness, as a good soldier of Jesus Christ.

In Context

2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

4Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. + 2.4 Nemo militans. Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te sæcularibus negotiis, quia nemo, etc. Negotiis. Negotia sæcularia sunt cum animus occupatur colligendæ cura pecuniæ sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet.

Read all of 2 Timothy 2

Cross References

Judges 3:2ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem præliandi:

1 Corinthians 13:7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. + 13.7 Omnia credit. Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat. Sic in patribus, id est in populo Isræl apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.

2 Corinthians 10:3In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. + 10.3 Non secundum carnem militamus. Non enim militiam a Deo nobis datam exercemus secundum carnem, id est, pro terreno commodo.

1 Timothy 1:18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, + 1.18 Hoc præceptum. Postquam commemoravit quæ et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit.

2 Timothy 2:10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. + 2.10 Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam cœlestem.

2 Timothy 4:5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. + 4.5 Opus fac evangelistæ. Testando opere quod ore prædicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinæ tunicæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 2:22 Timothy 22 Timothy 2:4 →