The Bible Software
bible.softwareTimotheum IiTimotheum Ii 4 › Timotheum Ii 4:5

Timotheum Ii 4:5

Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. + 4.5 Opus fac evangelistæ. Testando opere quod ore prædicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinæ tunicæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But watch thou in all things, endure afflictions, do the work of an evangelist, make full proof of thy ministry.

In Context

4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. + 4.6 Delibor. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur.

Read all of Timotheum Ii 4

Cross References

Isaiah 62:6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, + 62.6 Super muros tuos. ID. Apostolos, prædicatores, qui Ecclesiam muniunt, quorum custodes angeli sunt. Unde: Omnes administratorii spiritus sunt, propter eos missi, qui hæreditatem capiunt salutis Hebr. 1.. Vel muri Ecclesiarum apostolorum discipuli, quorum custodes ipsi apostoli.

Ezekiel 3:17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

Ezekiel 33:7Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.

Mark 13:34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, + 13.34 Et janitori, etc. HIER. Ei, scilicet, qui prædicat. Cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram Ezech. 3.. Vigilate ergo. Præmisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: vigilate ergo. Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quæ viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.

Luke 12:37Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis. + 12.37 Vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiæ evitet; qui etiam quod credidit operatur, qui sollicitus est in cura gregis sibi commissi. Quid vero vigilantibus debeatur subdit: Amen dico vobis.

Acts 21:8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. + 21.8 Philippi evangelistæ. Ob promptum prædicationis officium evangelista meruit vocari.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 4:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 4:4Timotheum Ii 4Timotheum Ii 4:6 →