2 Timothy 3:2
erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, + 3.2 Seipsos amantes. Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens: Tu scis quia amo te. Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quærit sua, sed quæ Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice hæc quæ sequuntur mala oriuntur. Ingrati. Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis reddunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
Cross References
Psalms 10:3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: + 10.3 In obscuro. CASS. In simplici sensu degentes, vel in suis ambiguis sententiis, non quod Scriptura ad hoc valeat, sed quia: 1
Psalms 52:1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1
Isaiah 10:15Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Daniel 11:36Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.
Mark 7:11Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit: + 7.11 Vos autem dicitis. BEDA. Consulens Dominus imbecillitati, vel ætatum vel penuriæ parentum, præcepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini præponatur. Tibi profuerit. ISID. In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.
Luke 16:14Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. + 16.14 Audiebant autem. Monebat Dominus scribas et Pharisæos non superbe sapere, non de sua justitia præsumere, sed peccatores pœnitentes suscipere: et sua quæ forte inciderent peccata, eleemosynis redimere. Sed illi præceptorem misericordiæ, humilitatis, et parcimoniæ, derident, quasi minus utilia et nunquam facienda noxius imperaret, vel certe utilia, sed a se jam perfecta superfluus ingereret.