Timotheum Ii 3:7
semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. + 3.7 Semper discentes et nunquam ad scientiam, etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quærendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ever learning, and never able to come to the knowledge of the truth.
In Context
Cross References
Proverbs 14:6Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. + 14.6 Quærit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt.
Ezekiel 14:4Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
John 3:20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
John 12:42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
Ephesians 4:14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
2 Timothy 2:25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, + 2.25 Nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque pœniteat. Quæ pœnitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat pœnitendo. Ideoque non solum cum agitur pœnitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus pœnitentiam Matth. 26..