The Bible Software
bible.softwareMarkMark 13 › Mark 13:34

Mark 13:34

Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, + 13.34 Et janitori, etc. HIER. Ei, scilicet, qui prædicat. Cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram Ezech. 3.. Vigilate ergo. Præmisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: vigilate ergo. Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, cum evigilat nihil habet de his quæ viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the Son of man is as a man taking a far journey, who left his house, and gave authority to his servants, and to every man his work, and commanded the porter to watch.

In Context

33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.

35vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),

Read all of Mark 13

Cross References

Ezekiel 3:17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

Matthew 16:19Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. + 16.19 Et quodcunque ligaveris. Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. Et quodcunque ligaveris super terram. HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.

Matthew 25:14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.

Luke 19:12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. + 19.12 Nobilis abiit. Hic est nobilis cui cæcus clamabat: Miserere mei, fili David, et cui tubæ clamabant: Hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini rex Isræl, qui constitutus est a Patre rex, cui datæ sunt gentes in hæreditatem. Longinquam. Excæcatos Judæos relinquens, transit ad illuminandas gentes, quæ longe (quia a finibus terræ) clamant ad Dominum, vel quia longe a peccatoribus salus Psal. 118.: Deus, qui ubique præsens, longe ab his qui idola colunt, sed et ipsi prope facti sunt in sanguine.

Acts 20:29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

Romans 13:6Ideo enim et tributa præstatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. + 13.6 Ideo enim. Subditi esse debetis, quia etiam ideo, id est propter ostendendam subjectionem, præstatis tributa, quod est signum subjectionis. Non ait, solvitis, sed præstatis, quasi reddituris; quia reddunt dum pugnant pro patria, et dum agunt judicia, vos præstatis servientes Deo. Per hoc enim, quod illi tributa datis, Deo servitis, quia ministri Dei sunt. Vel præstatis tributa, quia ministri Dei sunt, ut boni laudentur, mali puniantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 13:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 13:33Mark 13Mark 13:35 →