The Bible Software
bible.softwareActsActs 1 › Acts 1:5

Acts 1:5

quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. + 1.5 Quia Joannes. BEDA. Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat. Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo. Vos autem, etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: Vos vero baptizabimini Spiritu sancto. Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahæ et posteritati suæ: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto Joan. 3., etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, præter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: Nisi quis renatus fuerit, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For John truly baptized with water; but ye shall be baptized with the Holy Ghost not many days hence.

In Context

4Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: + 1.4 Convescens. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem, quam promisit per Jœl, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.

6Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?

Read all of Acts 1

Cross References

Joel 2:28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.

Matthew 3:11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. + 3.11 Ego quidem. Ne videatur sua auctoritate minari, incipit aperire quantæ sit dignitatis: cujus præsentia comminatur, vel cujus beneficii persuadet: Ego quidem baptizo vos in aqua. Tantum corpora lavo, quia peccata solvere nequeo, ut sicut nascendo, prædicando, præcurro sic baptizando: ut pœnitentes, quos ego hoc signaculo ab impœnitentibus discerno, ad baptismum Christi dirigam. Post me venturus est. Et si moneo dignos fructus pœnitentiæ facere, superbiam abjicere: non tamen possum a peccatis solvere. Fortior me est. Quia ego baptizo in pœnitentiam, ille in remissionem. Ego spiritum habeo, ille dat. Ego regnum cœlorum prædico, ille dat. Cujus non sum, etc. Alii scribunt: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Potuit autem Joannes utrumque dicere, vel contextim vel diverso tempore: ut alius evangelista hoc, alius illud assumere. Omnes tamen verum narraverunt. Intendit autem in hoc ostendere excellentiam Christi et suam humilitatem. Vel secundum allegoriam. Calceamentum est incarnationis mysterium; corrigia, mysterii ligatura. Non ergo valet Joannes corrigiam solvere, quia incarnationis mysterium non sufficit investigare. Vel, Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, id est, nomen sponsi mihi non usurpo, nec sponsus credi vel dici, sed amicus sponsi volo. Mos enim erat ut si quis eam quæ sibi competeret accipere in uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis accederet. Joannes ergo, qui non sponsus, ait: Non sum dignus, etc. Ac si dicat. Ego redemptoris vestigia non valeo denudare: quia nomen sponsi non mihi usurpo. Vel simpliciter se humiliat, vel Evangelii sacramenta non est dignus circumferre prædicando, quod non sibi deputatum, apostolis est commissum. Non sum dignus explicare naturam Divinitatis ad humanitatem. Vel, non sum dignus Evangelii prædicationem portare, vel nomen sponsi usurpare. Joannes ut purus homo spiritum dare non poterat, quo remittitur culpa. Christus vero dat, quia Deus: et baptizat in verbo, de quo dicitur: Et vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis Joan. 15.; et alibi: Mundans eos lavacro aquæ in verbo vitæ sanctificatæ Ephes. 5.. In Spiritu sancto. Vel spiritu sanctificationis, et igne, id est probatione tribulationis. Vel spiritu in præsenti abluit: post, si quæ macula surrepit, igne purgatorio ad purum exuret: quod de levioribus credendum est peccatis. Unde in Levitico, super altare semper ignis missus de cœlo ardebat, id est, ignis divini amoris, qui omnes in Christo (id est, qui super altare offeruntur), quasi rebaptizat et exurit carnis eorum vitia.

Luke 3:16respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni: + 3.16 Veniet autem. Ideo baptizo aqua, quia ille venit qui baptizabit spiritu, et oportet, ut illi via præparetur. Cujus non sum dignus. BEDA. Non sum dignus mysterium incarnationis investigare, etc., usque ad evangelica prædicatio, qua calceati sunt apostoli.

Acts 2:1Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: + 2.1 In eodem loco. Cœnaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat.

Acts 10:45Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. + 10.45 Spiritus. Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coæternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3..

Acts 19:4Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum. + 19.4 Joannes baptizavit. BED. Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed pœnitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus pœnitens quasi signaculum suæ devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat. RAB. Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati. BED. Quæstio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectæ fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos prædicavit, dicens: Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 1:4Acts 1Acts 1:6 →