Acts 10:34
Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; + 10.34 Non est personarum acceptor, etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then Peter opened his mouth, and said, Of a truth I perceive that God is no respecter of persons:
In Context
35sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
Cross References
Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..
Job 34:19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem: opus enim manuum ejus sunt universi.
Matthew 5:2et aperiens os suum docebat eos dicens: + 5.2 Et aperiens. Apertio oris profunditatem significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc monte Novum Testamentum in cordibus filiorum scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens a terrore. AUG. Sermonem quem locutus est Dominus noster in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis qui audit verba mea hæc et faciat, assimilabo eum viro sapienti Matth. 7..
Luke 20:21Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
Romans 2:11non enim est acceptio personarum apud Deum. + 2.11 Non est enim, etc. Coæquat Judæum et gentilem in pœna et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Prærogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat.
Ephesians 6:9Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.