Acts 10:33
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 30:13neque trans mare positum: ut causeris, et dicas: Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?
Proverbs 1:5Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. + 1.5 Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit. Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est. Et intelligens. RAB. in Prov., tom 5. Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.
Proverbs 18:15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.]
Matthew 18:4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. + 18.4 Quicunque ergo humiliaverit, etc. Invitat discipulos suos, et omnes alios Dominus, ut quod puer habet per naturam, id est innocentiam et humilitatem, hoc habeant discipuli et omnes alii per virtutem. Sicut parvulus iste. Innocens erit sicut iste parvulus, qui non perseverat in ira: Jesus non meminit: visam mulierem non cupit.
Mark 10:15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. + 10.15 Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, læsus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum cœlorum. Regnum Dei. Id est, doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.
Acts 28:28Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.