Acts 10:37
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes, + 10.37 Vos scitis, etc. RAB. Sic legendum: Scitis Jesum ut prædicavit Joannes: Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum, etc. Vel: hoc prædicavit Joannes, quod unxit eum, non quidem terreno more, sed spiritu et virtute signorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
Cross References
Matthew 4:12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: + 4.12 Cum autem audisset. RAB. Hic Matthæus, sicut Marcus et Lucas, prætermittit primum adventum Domini in Galilæam, postquam, etc., usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum: Nondum Joannes missus erat in carcerem. Joannes, etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius prædicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. In Galilæam. Duæ sunt Galilææ: una dicitur Judæorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.
Mark 1:14Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, + 1.14 Postquam autem. ISID. Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judæa, Jesus in Galilæa, salus in gentibus. Prædicans, etc. HIER. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt Matth. 5., etc. Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo Joan. 18.: omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.
Luke 23:5At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. + 23.5 Commovet populum. Non illum, sed se accusant. Docuisse enim populum, et a pristina corporis ignavia docendo commovisse, talique actu a Galilæa usque ad Judæam, id est totam promissionis terram, a fine usque ad finem pertransisse, non criminis, sed judicium est virtutis. Denique Pilatus nec interrogandum Salvatorem de hoc ratus, sed magis nacta occasione, liberum ab eo judicando cupit reddere.
Acts 1:22incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
Acts 13:24prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
Acts 28:22Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.