Acts 14:10
Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. + 14.10 Levaverunt. RAB. In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Said with a loud voice, Stand upright on thy feet. And he leaped and walked.
In Context
9dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
11Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.
Cross References
Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Luke 13:11Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. + 13.11 Ecce mulier, etc. Hæc mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem æternæ beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quæ in decem præceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. Annis, etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicæ visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judæa a suæ mentis rectitudine curvata fuit, quæ magis terrena quam cœlestia noverat, operatur.
John 14:12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. + 14.12 Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.
Acts 9:33Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. + 9.33 Nomine Æneam. RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.