Luke 13:11
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. + 13.11 Ecce mulier, etc. Hæc mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem æternæ beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quæ in decem præceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. Annis, etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicæ visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judæa a suæ mentis rectitudine curvata fuit, quæ magis terrena quam cœlestia noverat, operatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Cross References
Psalms 6:2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. + 6.2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere. 1
Psalms 42:5Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.] + 42.5 Confitebor tibi in cithara. AUG. Qui præcepta Dei facit, et non patitur, in psalterio confitetur: qui vero facit et patitur, quod est ex inferiori natura, in cithara, quæ ab inferiori resonat, sicut psalterium a superiori. In cithara. CASS. Ecce qui supra fuit tristi de malis sæculi, de bono intellectu sibi gaudium facit. Quare conturbas me? Ibid. Frequenter, et vehementer persuadet sæculi tristitiam fugiendam, quæ patientiam, charitatem et spem exstinguit, et totam vitam confundit. Salutare vultus mei. AUG. Et alibi: Miserere mei, etc., usque ad eleemosyna, et oratio quæ illis duabus alis volat ad Deum.
Psalms 146:8Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum; + 146.8 Qui operit cœlum. CAS. Memorat opera per quæ potestas ostenditur. Ad hoc enim quædam obscura in Scripturis voluit esse, ut haberent servi Dei quid interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginem lætitiæ spiritualis. Servituti hominum. Prædicatoribus, qui hominibus serviunt. Unde Apostolus ait: Nos autem servos vestros per Jesum Christum II Cor. 4.. Hi seminant spiritualia et recipiunt ab excelsis sæculi fenum et herbam, id est temporalia. 1
Mark 9:21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. + 9.21 Et frequenter eum, etc. Alii enim ignem, alii aquam venerabantur. Adjuva. HIER. Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adjutorio Dei. Fides cum lacrymis optata vota capit, ut est: Fiat tibi secundum fidem tuam Matth. 15..
Luke 8:27Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. + 8.27 In monumentis. Quid aliud sunt perfidorum corpora, nisi quædam defunctorum sepulcra, in quibus non habitant Dei verba?
Luke 13:16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? + 13.16 Hanc autem, etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi