The Bible Software
bible.softwareActsActs 14 › Acts 14:9

Acts 14:9

dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The same heard Paul speak: who stedfastly beholding him, and perceiving that he had faith to be healed,

In Context

8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,

10Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. + 14.10 Levaverunt. RAB. In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara.

Read all of Acts 14

Cross References

Matthew 9:22At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. + 9.22 Confide, filia. Credidit utique quæ petiit, sed inculcat robur et perseverantiam in fide.

Matthew 13:58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. + 13.58 Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.

Mark 1:40Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. + 1.40 Et genu flexo, etc. BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitæ suæ erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat. HIER. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. Luc. 11.. BEDA. Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem Rom. 12.. Si vis potes. ID. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suæ conscius non præsumit. ID. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.

Mark 2:11tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. + 2.11 Vade in domum tuam. ID. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert: ne quid iterum unde feriatur admittat.

Mark 10:52Jesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via. + 10.52 Vidit et sequebatur. BEDA. Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. In via. Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Hæc est via angusta quæ ducit ad ardua, Hierosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 14:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 14:8Acts 14Acts 14:10 →