Matthew 13:58
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. + 13.58 Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he did not many mighty works there because of their unbelief.
In Context
Cross References
Mark 6:5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: + 6.5 Et non poterat, etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.
Romans 11:20Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. + 11.20 Fide stas. Dei est beneficium quod tu stas, non tuum meritum. Sed time. Ne tantæ gratiæ beneficium amittas, et in supplicium incidas. Castus enim timor est cum cavet anima ne Deus illam desertus deserat.
Hebrews 4:6Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: