Acts 15:16
[Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: + 15.16 Revertar et reædificabo, etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis. RAB. Umbra legis, quæ traditionibus Pharisæorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judæi, sed etiam gentes nomen ejus requirant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:
Cross References
1 Kings 12:16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Jeremiah 33:24[Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
Amos 9:11In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit: et reædificabo aperturas murorum ejus, et ea quæ corruerant instaurabo: et reædificabo illud sicut in diebus antiquis,
Matthew 1:20Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. + 1.20 Hæc autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.
Luke 1:69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, + 1.69 Cornu salutis nobis. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula.