Acts 15:17
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. + 15.17 Super quas invocatum. ID. Secundum illud: Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Isræl Num. 6.; et alibi: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus Psal. 98., etc. Invocatum est. Pro futuro, more prophetico.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Notum a sæculo est Domino opus suum.]
Cross References
Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.
Numbers 6:27Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. + 6.27 Invocabunt. ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult præstat.
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1
Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.
Isaiah 24:15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.