The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 9 › Romans 9:16

Romans 9:16

Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. + 9.16 Igitur non volentis, etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et præparat ad juvandam, et adjuvat præparatam: volentem prævenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit. AUG. Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam præstat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So then it is not of him that willeth, nor of him that runneth, but of God that sheweth mercy.

In Context

15Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. + 9.15 Miserebor cui misertus. Id est, cui præscio miserendum, et apud me mansurum: hoc est dare illi cui dandum est, non dare illi cui dandum non est; ut eum vocet, quem sciat obaudire; ut David qui post veniam tam bene perstitit. Saul non auditus in prece non perstitit, sed ad idola conversus est; unde juste reprobatus esse a præscio videtur.

17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. + 9.17 Excitavi. Vel suscitavi, vel servavi. AMBR. In hoc ipsum te servavi, etc., usque ad sed ut te indurato ostendam virtutem meam signis Ægypti.

Read all of Romans 9

Cross References

Genesis 27:9et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:

Isaiah 65:1[Quæsierunt me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quæsierunt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego, ad gentem quæ non invocabat nomen meum. + 65.1 Quæsierunt, etc. HIER. Ad hoc respondet filius, etc., usque ad et Filii alieni mentiti sunt mihi Psal. 17..

Luke 10:21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. + 10.21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.

John 3:8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. + 3.8 Spiritus ubi vult. Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quæ et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quæ quia incognita sunt carnali, iterum quærit? Quomodo possunt hæc fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister, etc. Et vocem ejus, etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.

1 Corinthians 1:26Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: + 1.26 Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos sæcularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanæ dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen hæc nihili pendit, nec usus est eis.

Ephesians 2:8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: + 2.8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 9:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 9:15Romans 9Romans 9:17 →