Acts 4:26
Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.] + 4.26 Convenerunt. Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.
Hebrews 1:9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. + 1.9 Unxit te. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.
Revelation 12:10Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. + 12.10 Et audivi vocem. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte. In prosperis delectando, in adversis contristando.
Revelation 17:17Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. + 17.17 Donec consummentur verba. De promissione præmiorum vel pœnarum.