Hebrews 1:9
Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. + 1.9 Unxit te. Secundum hominem, quia Deitas nullo indiguit. Unctus significat regem vel sacerdotem. Deus repetitur ex magna dilectione. Vel secundum Augustinum: Alter casus est vocativus, alter nominativus, ut sic: O tu Deus Fili, unxit te Deus tuus, scilicet, Pater. In Latino putatur idem casus, sed in Græco evidentissima distinctio est: qua aliter nominativus, aliter vocativus intelligitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1
Psalms 11:5Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est? + 11.5 Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint. 1
Psalms 33:5Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. 1
Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1