The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:30

Matthew 19:30

Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But many that are first shall be last; and the last shall be first.

In Context

29Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. + 19.29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.

Read all of Matthew 19

Cross References

Matthew 20:16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.

Mark 10:31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. + 10.31 Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.

Luke 13:30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.

Galatians 5:7Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? + 5.7 Currebatis. Hic laudat Galatas, et eos per quos inducti sunt ut judaizare vellent, vituperat; et ne illis consentiant, monet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:29Matthew 19