Acts 7:49
[Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? + 7.49 Cœlum mihi. Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, cœlum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit. Terra autem. Terræ exemplo designat omnem creaturam Creatoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
50Nonne manus mea fecit hæc omnia?]
Cross References
Psalms 11:4Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. + 11.4 Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi. 1
Jeremiah 7:4Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est ! + 7.4 Templum Domini. ID. Potest hoc convenire illis virginibus, etc., usque ad in quo fides vera, conversatio sancta et omnium virtutum chorus.
Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
Matthew 23:22et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. + 23.22 In cœlo. Per creaturam: ubi non putatis perjurium esse, jurat in cœlo, id est, per subjectam creaturam jurat, et per divinitatem præsidentem creaturæ.
John 4:21Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. + 4.21 Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.