The Bible Software
bible.softwareActsActs 7 › Acts 7:50

Acts 7:50

Nonne manus mea fecit hæc omnia?]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hath not my hand made all these things?

In Context

49[Cælum mihi sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum ædificabitis mihi? dicit Dominus: aut quis locus requietionis meæ est? + 7.49 Cœlum mihi. Sic demonstrat se circumdare omnia; unde alibi, cœlum se palmo metiri, et terram pugillo se concludere asserit. Terra autem. Terræ exemplo designat omnem creaturam Creatoris.

51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.

Read all of Acts 7

Cross References

Exodus 20:11Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

Psalms 50:9Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. + 50.9 Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. 1

Isaiah 40:28Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus. + 40.28 Creavit. Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat. Sapientiæ ejus. ID. Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus: quasi diceret: Solus Deus æternus, impassibilis, cætera omnia deficient.

Isaiah 45:7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.

Isaiah 66:2Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? + 66.2 Ad quem, etc. Ablato altari temploque terreno quod humana manus construxit, recte auferentur victimæ Judæorum, ne forte dicerent: Non tam sumus stulti, ut Deum putemus hoc loco posse concludi, sed in separato ad glorificandum Deum loco victimas immolamus sicut in lege præcipitur.

Jeremiah 32:17[Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 7:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 7:49Acts 7Acts 7:51 →