The Bible Software
bible.softwareActsActs 9 › Acts 9:35

Acts 9:35

Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddæ et Saronæ: qui conversi sunt ad Dominum. + 9.35 Lyddæ et Saronæ. Duæ civitates fuerunt conversæ ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And all that dwelt at Lydda and Saron saw him, and turned to the Lord.

In Context

34Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. + 9.34 Surge. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi præcepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.

36In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat. + 9.36 Nomine Tabitha. RAB. Tabitha de Hebræo in Latinum Dorcas transfertur, vel Damula, ut in quisbusdam exemplaribus invenitur. Dorcas. Allegorice: Dorcas est damula vel caprea: significat autem animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem autem nominis Lucas ponens, mysterium inesse significat. Hæc animalia morantia in montibus, acute vident: unde ab acumine visus dorcades Græce vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt, et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis, quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.

Read all of Acts 9

Cross References

Deuteronomy 4:30Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. + 4.30 Novissimo autem. Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.

1 Chronicles 27:29Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus, Saphat filius Adli:

Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1

Isaiah 33:9Luxit et elanguit terra; confusus est Libanus, et obsorduit: et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus. + 33.9 Libanus. Templum: Basan, Regio Og, quam dedit Moyses trans Jordanem duabus tribubus et dimidiæ: hæc quoque uberrima. Carmelus mons terræ promissionis fertilissimus. Per hæc ergo debemus intelligere Judæos omnem fertilitatem amisisse.

Isaiah 65:10Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me. + 65.10 Campestria. ID. Alii saltus, unde: Dominus revelabit condensa silvarum Psal. 18., ut latrones ibi latitare desistant, et bestiæ venenataque animalia in Ecclesiam Dei transeant. In caulas gregum. Alia translatio habet Saronas, quæ est regio inter Joppem, et Lyddam atque Jamniam fecunda et pabulosa, sed latronibus infesta: unde interpretatur vallis effundens sanguinem. Et vallis Achor. Ubi Achor filius Charmi de spoliis Jericho furatus cum omni domo periit. Et quia populum turbavit et ibi periit, vocatur locus vallis Achor, id est, turbationis vel tumultus. In quo significatur Gentilitas, sicut et per Saronas, quæ interpretatur vallis fundens sanguinem, quæ effusione sanguinis plena in tumultu et in turbatione vitiorum manebat. Sed vallis Achor versa est in caulas gregum sive ovilia, et in cubile armentorum, id est, ecclesias, et requiem prædicatorum et aliorum fidelium, qui designantur per armenta et greges ovium. Armentorum. Prædicatorum, qui Ecclesiam armant et defendunt. Armentum enim dicitur ab armando.

Lamentations 3:40Nun Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 9:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 9:34Acts 9Acts 9:36 →