Matthew 5:25
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. + 5.25 Esto consentiens. Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum: Dum es in via, dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. In via cum eo. Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum Psal. 118.. Ne forte tradat. Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat, id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 32:13Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,
1 Samuel 25:17Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
Job 22:21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. + 22.21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.
Proverbs 6:1[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: + 6.1 Fili mi. Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quæ dixeris, custodire.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.