Daniel 1:4
pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 21:18nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, + 21.18 Si cæcus ISICH. Lumen contemplationis ignorans, præsentis vitæ tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum. Si claudus. ID. Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat. Si parvo, vel grandi, vel torto naso. ID. Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quæ plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.
Judges 8:18Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
Proverbs 22:29Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] + 22.29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.
Daniel 1:17Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Daniel 2:2Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.
Daniel 2:10Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.