Daniel 1:5
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
Cross References
1 Samuel 16:22Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo: invenit enim gratiam in oculis meis.
1 Kings 10:8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. + 10.8 Beati viri. RAB. Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: Beati viri. Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui æterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quæ mundis corde se ostendit perpetualiter percipere lætantur.
2 Chronicles 9:7Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
Daniel 1:8Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
Matthew 6:11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, + 6.11 Panem. Esuries justitiæ ut ad saturitatem pertingat, fulcitur spiritu fortitudinis. Ideo oramus: Panem nostrum quotidianum da nobis: sine quo fame moreremur. Panis, corpus Christi est, vel verbum Dei, vel ipse Deus, quo quotidie egemus, vel qui est super omnes substantias. Hic est panis vivus qui de cœlo descendit Joan. 6., cujus naturæ sublimitas super omnes substantias est. Nostrum. Quia Christus noster est factus, et Deus Pater cum Christo omnia nobis donavit. Ideo oramus ut quod nostrum est per donum, quotidie detur per effectum. Supersubstantialem. Vel quotidianum. Quia qui edunt me adhuc esurient Eccl. 44.. Hic quotidianus, in patria æternus. Hic panis assidue per fidem et charitatem interius reficere debet: quia sine eo nemo vivere potest. Vel panis dicuntur spiritualia præcepta, quæ semper sunt exercenda vel conservanda.
Luke 11:3Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.