The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 7 › Daniel 7:22

Daniel 7:22

donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Until the Ancient of days came, and judgment was given to the saints of the most High; and the time came that the saints possessed the kingdom.

In Context

21Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

23Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

Read all of Daniel 7

Cross References

Psalms 149:5Exsultabunt sancti in gloria; lætabuntur in cubilibus suis. + 149.5 Exsultabunt sancti. ID. Secunda pars, ubi agit de gaudiis sanctorum et potestate. Gloria. Est bonorum actuum frequens laudatio, de quibus justi lætantur in cubilibus, id est in conscientia, ideo quia habent tam bonum Dominum, qui dat peccantibus gratiam et in meritis vitam æternam. Fatuus extra in fabulis hominum lætatur; sanctis hic modus gaudii est, ut ad illum referantur bona qui dedit. 1

Daniel 7:9Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda: thronus ejus flammæ ignis: rotæ ejus ignis accensus.

Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

1 Corinthians 6:2an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? + 6.2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.

Revelation 1:6et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. + 1.6 Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.

Revelation 5:10et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 7:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 7:21Daniel 7Daniel 7:23 →