The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 9 › Daniel 9:12

Daniel 9:12

Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he hath confirmed his words, which he spake against us, and against our judges that judged us, by bringing upon us a great evil: for under the whole heaven hath not been done as hath been done upon Jerusalem.

In Context

11Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.

13Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

Read all of Daniel 9

Cross References

1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?

Job 12:17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. + 12.17 Adducit consiliarios in stultum finem. Consiliarios dicit prædicatores, qui auditoribus vitæ consilium præbent. Qui cum propter temporalia prædicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent. Et judices. Qui examinandis aliorum moribus præsunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.

Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1

Proverbs 8:16per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

Isaiah 44:26suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens; qui dico Jerusalem: Habitaberis, et civitatibus Juda: Ædificabimini, et deserta ejus suscitabo; + 44.26 Qui dico. De restauratione quæ facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.

Jeremiah 39:16Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 9:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 9:11Daniel 9Daniel 9:13 →