The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 1 › Deuteronomii 1:12

Deuteronomii 1:12

Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How can I myself alone bear your cumbrance, and your burden, and your strife?

In Context

11(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) + 1.11 Dominus Deus patrum vestrorum addat, etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare. Ad hunc numerum, etc. Diffinitum apud Deum. Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarum II Tim. 2.. RAB. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui Eccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum Exod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et æterna liberius extenditur.

13Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. + 1.13 Date ex vobis. Date vos, non ego; quasi, nolo vobis imperare, sed obedire. Ponam eos. Nota, subditis electionem tribuit, positionem sibi retinuit, ne plebs contemnat aut oderit, si non licuit habere quem voluit. Tribunos. Millenarios, Græce, qui de spe scilicet æterni præmii docent subjectos. Et centuriones. Centuriones, Græce: qui cœlestia mandata perfectis tradunt. Jure præponuntur, qui centenario numero, id est, perfectione præditi: quasi centum regunt, dum ad perfectionem perducunt. Et quinquagenarios. Græce: qui opera pœnitentiæ annuntiant. Decanos, : qui denarii perfectione vineæ denarium exspectantes, ejusdem denarii multos præparant participes.

Read all of Deuteronomii 1

Cross References

Exodus 18:13Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.

Deuteronomy 1:9Dixique vobis illo in tempore: + 1.9 Dixique vobis in illo tempore, etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quæritur quomodo hæc sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Ægypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Illo tempore. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4..

2 Corinthians 3:5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: + 3.5 Non quod sufficientes. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Sed sufficientia. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei cœptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quæ non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 1:11Deuteronomii 1Deuteronomii 1:13 →