The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 14 › Deuteronomii 14:2

Deuteronomii 14:2

quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

for thou art an holy people unto the LORD thy God, and the LORD hath chosen thee to be a peculiar people unto himself, above all the nations that are upon the earth.

In Context

1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.

3Ne comedatis quæ immunda sunt. + 14.3 Ne comedatis. Animalia immunda sunt, sed quæ significando exprimunt, mores, scilicet hominum, et actus, et voluntates.

Read all of Deuteronomii 14

Cross References

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Leviticus 19:2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

Leviticus 20:26Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. + 20.26 Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ, etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16..

Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:

Deuteronomy 26:18Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius:

Isaiah 6:13Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.] + 6.13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 14:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 14:1Deuteronomii 14Deuteronomii 14:3 →