The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 16 › Deuteronomy 16:13

Deuteronomy 16:13

Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas: + 16.13 Solemnitatem. Qui ut tabernaculo, præsenti mundo utitur, festivitatem agere, et lætari in eo potest, propter futuri exspectationem: Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in cœlis I Cor. 5.. Quando. Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, lætandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed æternorum, unde: Ut recipiant vos in æterna tabernacula Luc. 16..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt observe the feast of tabernacles seven days, after that thou hast gathered in thy corn and thy wine:

In Context

12Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto: custodiesque ac facies quæ præcepta sunt.

14et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.

Read all of Deuteronomy 16

Cross References

Exodus 34:22Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

Numbers 29:12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

2 Chronicles 5:3Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.

2 Chronicles 8:13ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.

Nehemiah 8:14Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo: + 8.14 Et invenerunt, etc. BEDA, ubi supra. Hæc in Levitico plenius scripta sunt, etc., usque ad meminisse nos oportet, quia incolæ sumus in terra, et peregrim sicut patres nostri Psal. 38..

John 7:2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. + 7.2 Dies festus. Non quod unus, sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt, quasi unus dicuntur propter unam festivitatem scenopegia festivitas tabernaculorum, quia mense septimo Judæi habitabant in tabernaculis: in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 16:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 16:12Deuteronomy 16Deuteronomy 16:14 →