Deuteronomii 28:12
Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:4et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur. + 26.4 Terra gignet. LXX: Ligna campi dabunt fructum suum. ID. Motus animæ, qui altiores sunt motibus terræ, id est, carnis nostræ, quorum fructus sunt charitas, justitia, mansuetudo et similia. Pomis arbores. ORIG. Non potest arbor, etc., usque ad de qua dicitur: Lignum vitæ est his qui apprehenderunt eam.
Deuteronomy 14:29Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. + 14.29 Venietque Levites. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus præcepit erogari, in quibus præcipue Leviten posuit.
Deuteronomy 15:10Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
Deuteronomy 28:44Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
Psalms 65:9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. + 65.9 Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari. 1
Proverbs 22:7Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.