Psalms 90:13
Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. + 90.13 Super aspidem. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis. AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. Leonem. Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Return, O LORD, how long? and let it repent thee concerning thy servants.
In Context
Cross References
Exodus 32:14Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. + 32.14 Placatusque est Dominus ne faceret malum. AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est.
Deuteronomy 32:36Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] + 32.36 Judicabit. Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos Eccle. 9..
Psalms 6:4Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? 1
Psalms 74:10Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: + 74.10 Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit. 1
Psalms 80:15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. + 80.15 Pro nihilo forsitan. CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit. 1