The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 36 › Genesis 36:31

Genesis 36:31

Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: + 36.31 Reges autem. Sciendum quod non omnes reges commemorat qui fuerunt antequam haberent reges filii Ismæl, quorum primus Saul, sed hos omnes tantum qui regnaverunt antequam moreretur Moses. Reges autem. Secundum tempus quo vivebat scriptor commemorat, cum autem Seir, qui istos genuit, ibi habitaret, nondum veniente Esau in terram illam, ab eo vocabatur terra Edom. AUG., Q. in Gen., t. 3 Non mirum quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom, etc., usque ad in illo enim ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt, quam hic ubi pauciores. Husan. HIER. Quem quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est; sed Hebræi asserunt eum de stirpe Nachor generatum, ut jam supra dictum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And these are the kings that reigned in the land of Edom, before there reigned any king over the children of Israel.

In Context

30dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.

32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.

Read all of Genesis 36

Cross References

Genesis 17:6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

Genesis 25:23Qui respondens ait: [Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.] + 25.23 Qui respondens ait: Duæ gentes, etc. AUG. Historica proprietate responsum invenitur completum, cum propter Isræl, id est, Jacob, minor filius superavit Idumæos, id est gentem quam propagavit Esau, eosque per David tributarios fecit; quod diu fuerunt usque ad regem Joram IV Reg. 8. Tunc enim Idumæi rebellaverunt, et jugum de cervice excusserunt, sicut prophetizavit Isaac, quando minorem pro majore benedixit, et hoc idem dixit majori, cum ipsum postea benedixit.

Numbers 24:17Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. + 24.17 Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Hæc ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribæ ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo hæc futura sunt, longe est et in fine sæculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo. Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Orietur stella ex Jacob. ORIG. De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat. Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci Col. 2.. Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis. Vastabitque omnes. ORIG. Et prædabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam. Et erit Idumæa possessio ejus. ID. Et erit Edom hæreditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futuræ hæreditatis existet.

Deuteronomy 33:5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. + 33.5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

1 Chronicles 1:43Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. + 1.43 Denaba. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 36:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 36:30Genesis 36Genesis 36:32 →