bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 34 › Deuteronomii 34:9
Deuteronomii 34:9
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. + 34.9 Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Joshua the son of Nun was full of the spirit of wisdom; for Moses had laid his hands upon him: and the children of Israel hearkened unto him, and did as the LORD commanded Moses.
In Context
8Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. + 34.8 Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.
10Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, + 34.10 Et non surrexit, etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldæis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judæi nunc utuntur invenit, unde et velox scriba appellatus est. Et non surrexit propheta. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti præstantior: unde Judæi arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Et sepelivit eum in valle. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturæ per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.
Read all of Deuteronomii 34
Cross References
Exodus 12:28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Exodus 31:3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, + 31.3 Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.
Numbers 27:18Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
Joshua 1:17Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
1 Kings 3:12ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
2 Kings 2:15Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 34:9