Ecclesiastes 3:14
Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Quod factum est, ipsum permanet; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.]
Cross References
2 Samuel 22:31Deus, immaculata via ejus; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
Psalms 64:9et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. + 64.9 Matutini et vespere. AUG. Mane est prosperitas, quia lætum est mane post tristitiam noctis. Vespere adversitas; in his tentatur homo, sed datur ei exire inde, ne lucris capiatur, cui divitiæ sunt Deus: ne adversis terreatur, pro quo passus est Dominus. Delectabis. Delectabiles facies jam in vita hac. Si enim non delectet hominem ipse exitus, non laborat inde exire, sed capitur lucris, cui non placet promissio Christi. Et terretur adversis, quem non delectat ille qui pro eo voluit pati, ut faceret exitum ei. 1
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
Ecclesiastes 5:6Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.] + 5.6 Ubi multa sunt. Quasi, Ne dederis os tuum, etc., quia hæc vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quæ sunt falsa; sic et excusatio tua.
Ecclesiastes 7:18Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. + 7.18 Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.