Ecclesiastes 3:13
omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. + 3.13 Omnis homo qui comedit et bibit, etc., Multæ enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob. Didici, etc. ID. Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunæ vices, terræ et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et hæc idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.
Judges 6:3Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: + 6.3 Cumque sevisset. ID., hom. 7. Hæc patiebatur Isræl, etc., usque ad morte sua clarificatam, sanguine lotam.
Ecclesiastes 2:24Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. + 2.24 Nonne melius. ID. Postquam omnia pertractavi, etc., usque ad quantum sufficit?
Ecclesiastes 6:2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. + 6.2 Vir cui dedit Deus divitias. HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.
Isaiah 65:21Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. + 65.21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.